monumenta.ch > Plinius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 26
{III} argumenta quoque iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arboribus. quid enim abiete procerius? at quae vixisse possit alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae pabulis? at statim subest harena tenuissimo caespitum corio.